monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 64, 19
Tetigimus expositionem Hebraicam, et infinitam sensuum sylvam alteri tempori reservantes, quaedam futurae domus stravimus fundamenta. De feminalibus lineis hoc solent dicere, Ratio seminum et generationis ad carnem pertinens, terrae per eam deputatur. Unde et ad Adam loquitur Deus: Terra es, et in terram ibis . Causasque huius rei, quomodo de parvulo semine et foedissimis initiis tanta vel hominum vel diversarum rerum pulchritudo nascatur, esse obvolutas, et humanis oculis non patere. Legimus in Levitico , iuxta praeceptum Dei, Moysen lavisse Aaron et filios eius: iam tunc purgationem mundi, et rerum omnium sanctitatem Baptismi sacramenta signabant. Non accipiunt vestes, nisi lotis prius sordibus, nec ornantur ad sacra, nisi in Christo novi homines renascantur. Vinum enim novum in novis utribus mittitur. Quod autem Moyses lavat, legis indicium est. Habent Moysen et Prophetas, ipsos audiant. Et Ab Adam usque ad Moysen omnes peccaverunt. Praeceptis Dei lavandi sumus, et cum parati ad indumentum Christi, tunicas pelliceas deposuerimus, tunc induemur veste linea, nihil in sese mortis habente, sed tota candida: ut de baptismo consurgentes, cingamus lumbos in veritate, et tota pristinorum peccatorum turpitudo celetur. Unde et David: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata .